1.41.7Anci liberi iam tum comprensis
sceleris ministris ut uiuere regem et tantas esse opes
Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
ch. 42
1.42.1
nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis
munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus
Tarquinium fuerat, talis aduersus se Tarquini liberum esset,
duas filias iuuenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis
iungit;
1.42.2nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis
quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque
infesta faceret.
peropportune ad praesentis quietem status bellum cum
Ueientibus—iam enim indutiae exierant—aliisque Etruscis
sumptum.
1.42.3in eo bello et uirtus et fortuna enituit Tulli;
fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum
seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.
1.42.4adgrediturque
inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum
Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem
omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus
dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent.
1.42.5censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio,
ex quo belli pacisque munia non uiritim, ut ante, sed
pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et
hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci decorum uel bello.
ch. 43
1.43.1
ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum
haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum
ac iuniorum;
1.43.2prima classis omnes appellati; seniores ad
urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella
gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica,
omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in
hostem hastaque et gladius.