Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.41.5 | Liv. 1.42.4 (English) | >>Liv. 1.43.6 |
1.42.1
nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis
munire opes , et ne , qualis Anci liberum animus aduersus
Tarquinium fuerat , talis aduersus se Tarquini liberum esset ,
duas filias iuuenibus regiis , Lucio atque Arrunti Tarquiniis
iungit ;
1.42.2nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis
quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque
infesta faceret .
peropportune ad praesentis quietem status bellum cum
Ueientibus —iam enim indutiae exierant —aliisque Etruscis
sumptum .
in eo bello et uirtus et fortuna enituit Tulli ;
fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex , seu patrum
seu plebis animos periclitaretur , Romam rediit .
adgrediturque
inde ad pacis longe maximum opus , ut quemadmodum
Numa diuini auctor iuris fuisset , ita Seruium conditorem
omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus
dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent .
censum enim instituit , rem saluberrimam tanto futuro imperio ,
ex quo belli pacisque munia non uiritim , ut ante , sed
pro habitu pecuniarum fierent ; tum classes centuriasque et
hunc ordinem ex censu discripsit , uel paci decorum uel bello .
1.42.3
1.42.4
1.42.5
ch. 43
1.43.1
1.43.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.41.5 | Liv. 1.42.4 (English) | >>Liv. 1.43.6 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)