Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.43.3 Liv. 1.43.10 (English) >>Liv. 1.44.4

1.43.8hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim scripsit centurias;

1.43.9sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.

1.43.10deinde est honos additus. non enim, ut ab Romulo traditum ceteri seruauerant reges, uiritim suffragium eadem ui eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis omnis penes primores ciuitatis esset;

1.43.11equites enim uocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae; ibi si uariaretquod raro incidebatsecundae classis; nec fere unquam infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent.

1.43.12nec mirari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non conuenire.

1.43.13quadrifariam enim urbe diuisa [regionibus] collibus qui habitabantur, partes eas tribus appellauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

ch. 44 1.44.1 censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.43.3 Liv. 1.43.10 (English) >>Liv. 1.44.4

Powered by PhiloLogic