Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.43.4 | Liv. 1.43.12 (English) | >>Liv. 1.44.5 |
1.43.9sex item alias
centurias , tribus ab Romulo institutis , sub iisdem quibus
inauguratae erant nominibus fecit . ad equos emendos
dena milia aeris ex publico data , et , quibus equos alerent ,
uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos
penderent . haec omnia in dites a pauperibus inclinata
onera .
deinde est honos additus . non enim , ut ab Romulo
traditum ceteri seruauerant reges , uiritim suffragium eadem
ui eodemque iure promisce omnibus datum est ; sed gradus
facti , ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis
omnis penes primores ciuitatis esset ;
1.43.11equites enim uocabantur
primi , octoginta inde primae classis centuriae ; ibi si uariaret
—quod raro incidebat —secundae classis ; nec fere unquam
infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent .
nec mirari
oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque
et triginta tribus , duplicato earum numero centuriis
iuniorum seniorumque , ad institutam ab Ser . Tullio summam
non conuenire .
quadrifariam enim urbe diuisa [regionibus ]
collibus qui habitabantur , partes eas tribus appellauit ,
ut ego arbitror , ab tributo ; nam eius quoque aequaliter
ex censu conferendi ab eodem inita ratio est ; neque eae
tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam
pertinuere .
1.43.10
1.43.12
1.43.13
ch. 44
1.44.1
1.44.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.43.4 | Liv. 1.43.12 (English) | >>Liv. 1.44.5 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)