1.43.10deinde est honos additus. non enim, ut ab Romulo
traditum ceteri seruauerant reges, uiritim suffragium eadem
ui eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus
facti, ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis
omnis penes primores ciuitatis esset;
1.43.11equites enim uocabantur
primi, octoginta inde primae classis centuriae; ibi si uariaret
—quod raro incidebat—secundae classis; nec fere unquam
infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent.
1.43.12nec mirari
oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque
et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis
iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam
non conuenire.
1.43.13quadrifariam enim urbe diuisa [regionibus]
collibus qui habitabantur, partes eas tribus appellauit,
ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter
ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae
tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam
pertinuere.
ch. 44
1.44.1
censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis
latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues
Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in
campo Martio prima luce adessent.
1.44.2ibi instructum exercitum
omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lustrum
appellatum, quia is censendo finis factus est. milia
octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum
antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent
eum numerum fuisse.
1.44.3ad eam multitudinem urbs quoque
amplificanda uisa est. addit duos colles, Quirinalem Uiminalemque;
Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique
ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro
circumdat urbem; ita pomerium profert.