1.42.4adgrediturque
inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum
Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem
omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus
dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent.
1.42.5censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio,
ex quo belli pacisque munia non uiritim, ut ante, sed
pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et
hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci decorum uel bello.
ch. 43
1.43.1
ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum
haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum
ac iuniorum;
1.43.2prima classis omnes appellati; seniores ad
urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella
gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica,
omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in
hostem hastaque et gladius.
1.43.3additae huic classi duae fabrum
centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus
ut machinas in bello ferrent.
1.43.4secunda classis intra centum
usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et
ex iis, senioribus iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae;
arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia
eadem.
1.43.5tertiae classis [in] quinquaginta milium censum
esse uoluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine
aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae
tantum ademptae.
1.43.6in quarta classe census quinque et
uiginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: