Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.42.3 Liv. 1.43.5 (English) >>Liv. 1.43.13

1.43.2prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius.

1.43.3additae huic classi duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello ferrent.

1.43.4secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.

1.43.5tertiae classis [in] quinquaginta milium censum esse uoluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.

1.43.6in quarta classe census quinque et uiginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata:

1.43.7nihil praeter hastam et uerutum datum. quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; [in] his accensi cornicines tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus haec classis censebatur.

1.43.8hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim scripsit centurias;

1.43.9sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.42.3 Liv. 1.43.5 (English) >>Liv. 1.43.13

Powered by PhiloLogic