Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.42.5 | Liv. 1.43.8 (English) | >>Liv. 1.44.3 |
1.43.5tertiae classis [in ] quinquaginta milium censum
esse uoluit ; totidem centuriae et hae eodemque discrimine
aetatium factae ; nec de armis quicquam mutatum , ocreae
tantum ademptae .
in quarta classe census quinque et
uiginti milium , totidem centuriae factae , arma mutata :
1.43.7nihil praeter hastam et uerutum datum . quinta classis
aucta ; centuriae triginta factae ; fundas lapidesque missiles
hi secum gerebant ; [in ] his accensi cornicines tubicinesque
in duas centurias distributi ; undecim milibus haec classis
censebatur .
hoc minor census reliquam multitudinem
habuit ; inde una centuria facta est , immunis militia . ita
pedestri exercitu ornato distributoque , equitum ex primoribus
ciuitatis duodecim scripsit centurias ;
1.43.9sex item alias
centurias , tribus ab Romulo institutis , sub iisdem quibus
inauguratae erant nominibus fecit . ad equos emendos
dena milia aeris ex publico data , et , quibus equos alerent ,
uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos
penderent . haec omnia in dites a pauperibus inclinata
onera .
deinde est honos additus . non enim , ut ab Romulo
traditum ceteri seruauerant reges , uiritim suffragium eadem
ui eodemque iure promisce omnibus datum est ; sed gradus
facti , ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis
omnis penes primores ciuitatis esset ;
1.43.11equites enim uocabantur
primi , octoginta inde primae classis centuriae ; ibi si uariaret
—quod raro incidebat —secundae classis ; nec fere unquam
infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent .
nec mirari
oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque
et triginta tribus , duplicato earum numero centuriis
iuniorum seniorumque , ad institutam ab Ser . Tullio summam
non conuenire .
1.43.6
1.43.8
1.43.10
1.43.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.42.5 | Liv. 1.43.8 (English) | >>Liv. 1.44.3 |