ch. 44
1.44.1
censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis
latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues
Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in
campo Martio prima luce adessent.
1.44.2ibi instructum exercitum
omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lustrum
appellatum, quia is censendo finis factus est. milia
octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum
antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent
eum numerum fuisse.
1.44.3ad eam multitudinem urbs quoque
amplificanda uisa est. addit duos colles, Quirinalem Uiminalemque;
Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique
ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro
circumdat urbem; ita pomerium profert.
1.44.4pomerium uerbi
uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est
autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus
quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa
terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte
aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam
coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu
pateret soli.
1.44.5hoc spatium quod neque habitari neque arari
fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus
post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento
semper quantum moenia processura erant tantum
termini hi consecrati proferebantur.