Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.43.10 | Liv. 1.44.4 (English) | >>Liv. 1.45.6 |
1.44.2ibi instructum exercitum
omnem suouetaurilibus lustrauit , idque conditum lustrum
appellatum , quia is censendo finis factus est . milia
octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur ; adicit scriptorum
antiquissimus Fabius Pictor , eorum qui arma ferre possent
eum numerum fuisse .
ad eam multitudinem urbs quoque
amplificanda uisa est . addit duos colles , Quirinalem Uiminalemque ;
Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis ; ibique
ipse , ut loco dignitas fieret , habitat ; aggere et fossis et muro
circumdat urbem ; ita pomerium profert .
pomerium uerbi
uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse ; est
autem magis circamoerium , locus quem in condendis urbibus
quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa
terminis inaugurato consecrabant , ut neque interiore parte
aedificia moenibus continuarentur , quae nunc uolgo etiam
coniungunt , et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu
pateret soli .
hoc spatium quod neque habitari neque arari
fas erat , non magis quod post murum esset quam quod murus
post id , pomerium Romani appellarunt ; et in urbis incremento
semper quantum moenia processura erant tantum
termini hi consecrati proferebantur .
1.44.3
1.44.4
1.44.5
ch. 45
1.45.1
1.45.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.43.10 | Liv. 1.44.4 (English) | >>Liv. 1.45.6 |