1.44.4pomerium uerbi
uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est
autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus
quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa
terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte
aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam
coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu
pateret soli.
1.44.5hoc spatium quod neque habitari neque arari
fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus
post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento
semper quantum moenia processura erant tantum
termini hi consecrati proferebantur.
ch. 45
1.45.1
aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi
et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur,
consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod
addere urbi decus.
1.45.2iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae
fanum; id communiter a ciuitatibus Asiae factum fama ferebat.
eum consensum deosque consociatos laudare mire
Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque
hospitia amicitiasque de industria iunxerat. saepe
iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae
populi Latini cum populo Romano facerent.
1.45.3ea erat confessio
caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum
fuerat. id quamquam omissum iam ex omnium cura
Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis uidebatur,
uni se ex Sabinis fors dare uisa est priuato consilio
imperii reciperandi.
1.45.4bos in Sabinis nata cuidam patri familiae
dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas
aetates cornua in uestibulo templi Dianae monumentum ei
fuere miraculo.