ch. 46
1.46.1
Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat,
tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio
audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate
plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre
ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque consensu
quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus.
1.46.2neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo
eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate
senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in
curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis
animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
1.46.3tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut
taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum
esset quod scelere partum foret.
1.46.4hic L. Tarquinius—Prisci
Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus
tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium mitis ingenii iuuenem.
1.46.5his duobus, ut ante
dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe
dispares moribus. forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia
matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani,
quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis
mores possent.
1.46.6angebatur ferox Tullia nihil materiae in
uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota
in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere
ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum
nacta muliebri cessaret audacia.
1.46.7contrahit celeriter similitudo
eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium
turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni
adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere
de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam
et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari
iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset;
1.46.8si sibi
eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem
uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat.
1.46.9celeriter
adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius
et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos
uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis
non prohibente Seruio quam adprobante.