1.45.6idque carmen peruenerat ad antistitem
fani Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa
est, bouem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante
aram statuit. ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo
uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum
ita adloquitur: 'quidnam tu, hospes, paras?' inquit, 'inceste
sacrificium Dianae facere? quin tu ante uiuo perfunderis
flumine?
1.45.7infima ualle praefluit Tiberis.' religione
tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet euentus,
cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea
Romanus immolat Dianae bouem. id mire gratum regi
atque ciuitati fuit.
ch. 46
1.46.1
Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat,
tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio
audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate
plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre
ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque consensu
quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus.
1.46.2neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo
eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate
senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in
curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis
animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
1.46.3tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut
taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum
esset quod scelere partum foret.
1.46.4hic L. Tarquinius—Prisci
Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus
tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium mitis ingenii iuuenem.