Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.45.6 | Liv. 1.46.5 (English) | >>Liv. 1.47.2 |
1.46.2neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit ; immo
eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate
senserat agi , criminandi Serui apud patres crescendique in
curia sibi occasionem datam ratus est , et ipse iuuenis ardentis
animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante .
tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum , ut
taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum
esset quod scelere partum foret .
hic L . Tarquinius —Prisci
Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet ; pluribus
tamen auctoribus filium ediderim —fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium mitis ingenii iuuenem .
his duobus , ut ante
dictum est , duae Tulliae regis filiae nupserant , et ipsae longe
dispares moribus . forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia
matrimonio iungerentur fortuna , credo , populi Romani ,
quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis
mores possent .
angebatur ferox Tullia nihil materiae in
uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse ; tota
in alterum auersa Tarquinium eum mirari , eum uirum dicere
ac regio sanguine ortum : spernere sororem , quod uirum
nacta muliebri cessaret audacia .
contrahit celeriter similitudo
eos , ut fere fit : malum malo aptissimum ; sed initium
turbandi omnia a femina ortum est . ea secretis uiri alieni
adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere
de uiro ad fratrem , de sorore ad uirum ; et se rectius uiduam
et illum caelibem futurum fuisse contendere , quam cum impari
iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset ;
1.46.3
1.46.4
1.46.5
1.46.6
1.46.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.45.6 | Liv. 1.46.5 (English) | >>Liv. 1.47.2 |