1.46.7contrahit celeriter similitudo
eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium
turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni
adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere
de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam
et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari
iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset;
1.46.8si sibi
eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem
uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat.
1.46.9celeriter
adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius
et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos
uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis
non prohibente Seruio quam adprobante.
ch. 47
1.47.1
tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit
regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier
scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne
gratuita praeterita parricidia essent:
1.47.2non sibi defuisse cui
nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se
regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini
filium, qui habere quam sperare regnum mallet.
1.47.3'si tu is es
cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin
minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia
est scelus.
1.47.4quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab
Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est:
di te penates patriique et patris imago et domus regia et in
domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque
regem.