Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.46 Liv. 1.47 (English) >>Liv. 1.48

ch. 47 1.47.1 tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:

1.47.2non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet.

1.47.3'si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia est scelus.

1.47.4quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque regem.

1.47.5aut si ad haec parum est animi, quid frustraris ciuitatem? quid te ut regium iuuenem conspici sinis? facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad stirpem,

1.47.6fratri similior quam patri.' his aliisque increpando iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.

1.47.7his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus locis crescere.

1.47.8postremo ut iam agendae rei tempus uisum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. inde omnibus perculsis pauore, in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.

1.47.9conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate ac miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati.

1.47.10ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.

1.47.11ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse;

1.47.12omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in primores ciuitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi uellet, egentissimis largiretur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.46 Liv. 1.47 (English) >>Liv. 1.48

Powered by PhiloLogic