1.46.8si sibi
eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem
uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat.
1.46.9celeriter
adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius
et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos
uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis
non prohibente Seruio quam adprobante.
ch. 47
1.47.1
tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit
regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier
scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne
gratuita praeterita parricidia essent:
1.47.2non sibi defuisse cui
nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se
regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini
filium, qui habere quam sperare regnum mallet.
1.47.3'si tu is es
cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin
minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia
est scelus.
1.47.4quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab
Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est:
di te penates patriique et patris imago et domus regia et in
domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque
regem.
1.47.5aut si ad haec parum est animi, quid frustraris
ciuitatem? quid te ut regium iuuenem conspici sinis? facesse
hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad
stirpem,
1.47.6fratri similior quam patri.' his aliisque increpando
iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil,
peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo
continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio
semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno
faceret.