Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.46.7 | Liv. 1.47.4 (English) | >>Liv. 1.47.11 |
1.47.1
tum uero in dies infestior Tulli senectus , infestius coepit
regnum esse ; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier
scelus . nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati , ne
gratuita praeterita parricidia essent :
1.47.2non sibi defuisse cui
nupta diceretur , nec cum quo tacita seruiret ; defuisse qui se
regno dignum putaret , qui meminisset se esse Prisci Tarquini
filium , qui habere quam sperare regnum mallet .
si tu is es
cui nuptam esse me arbitror , et uirum et regem appello ; sin
minus , eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia
est scelus .
quin accingeris ? non tibi ab Corintho nec ab
Tarquiniis , ut patri tuo , peregrina regna moliri necesse est :
di te penates patriique et patris imago et domus regia et in
domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque
regem .
aut si ad haec parum est animi , quid frustraris
ciuitatem ? quid te ut regium iuuenem conspici sinis ? facesse
hinc Tarquinios aut Corinthum ; deuoluere retro ad
stirpem ,
1.47.6fratri similior quam patri .' his aliisque increpando
iuuenem instigat , nec conquiescere ipsa potest si , cum Tanaquil ,
peregrina mulier , tantum moliri potuisset animo ut duo
continua regna uiro ac deinceps genero dedisset , ipsa regio
semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno
faceret .
his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire
et prensare minorum maxime gentium patres ; admonere
paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere ; allicere
donis iuuenes ; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus
omnibus locis crescere .
1.47.3'
1.47.4
1.47.5
1.47.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.46.7 | Liv. 1.47.4 (English) | >>Liv. 1.47.11 |