Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.47.10 | Liv. 1.48.3 (English) | >>Liv. 1.49.2 |
1.48.1
huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio
excitatus , extemplo a uestibulo curiae magna uoce 'quid
hoc ' inquit , 'Tarquini , rei est ? qua tu audacia me uiuo
1.48.2uocare ausus es patres aut in sede considere mea ?' cum
ille ferociter ad haec —se patris sui tenere sedem ; multo
quam seruum potiorem filium regis regni heredem ; satis
illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis —, clamor
ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat
in curiam , apparebatque regnaturum qui uicisset .
tum Tarquinius
necessitate iam et ipsa cogente ultima audere , multo
et aetate et uiribus ualidior , medium arripit Seruium elatumque
e curia in inferiorem partem per gradus deiecit ; inde ad
cogendum senatum in curiam rediit .
fit fuga regis apparitorum
atque comitum ; ipse prope exsanguis cum sine regio
comitatu domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio
fugientem consecuti erant interficitur .
creditur , quia non
abhorret a cetero scelere , admonitu Tulliae id factum . carpento
certe , id quod satis constat , in forum inuecta nec
reuerita coetum uirorum euocauit uirum e curia regemque
prima appellauit .
a quo facessere iussa ex tanto tumultu
cum se domum reciperet peruenissetque ad summum
Cyprium uicum , ubi Dianium nuper fuit , flectenti carpentum
dextra in Urbium cliuum ut in collem Esquiliarum
eueheretur , restitit pauidus atque inhibuit frenos is qui
iumenta agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum
ostendit .
foedum inhumanumque inde traditur scelus
monumentoque locus est —Sceleratum uicum uocant —quo
amens , agitantibus furiis sororis ac uiri , Tullia per patris
corpus carpentum egisse fertur , partemque sanguinis ac
caedis paternae cruento uehiculo , contaminata ipsa respersaque ,
tulisse ad penates suos uirique sui , quibus iratis
malo regni principio similes propediem exitus sequerentur .
1.48.3
1.48.4
1.48.5
1.48.6
1.48.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.47.10 | Liv. 1.48.3 (English) | >>Liv. 1.49.2 |