1.48.7foedum inhumanumque inde traditur scelus
monumentoque locus est—Sceleratum uicum uocant—quo
amens, agitantibus furiis sororis ac uiri, Tullia per patris
corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac
caedis paternae cruento uehiculo, contaminata ipsa respersaque,
tulisse ad penates suos uirique sui, quibus iratis
malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
1.48.8Ser. Tullius regnauit annos quattuor et quadraginta ita ut
bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio
esset; ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo
simul iusta ac legitima regna occiderunt.
1.48.9id ipsum tam mite
ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset deponere
eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus
intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset.
ch. 49
1.49.1
inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen
facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit,
1.49.2Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque
patrum, quos Serui rebus fauisse credebat, interfecit;
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso
aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
1.49.3neque enim ad ius regni quicquam praeter uim
habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus
regnaret.
1.49.4eo accedebat ut in caritate ciuium nihil spei
reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus
incuteret cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se
solus exercebat,
1.49.5perque eam causam occidere, in exsilium
agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos
sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.