1.48.9id ipsum tam mite
ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset deponere
eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus
intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset.
ch. 49
1.49.1
inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen
facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit,
1.49.2Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque
patrum, quos Serui rebus fauisse credebat, interfecit;
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso
aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
1.49.3neque enim ad ius regni quicquam praeter uim
habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus
regnaret.
1.49.4eo accedebat ut in caritate ciuium nihil spei
reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus
incuteret cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se
solus exercebat,
1.49.5perque eam causam occidere, in exsilium
agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos
sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.
1.49.6praecipue
ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere,
quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se
nihil agi indignarentur.
1.49.7hic enim regum primus traditum a
prioribus morem de omnibus senatum consulendi soluit;
domesticis consiliis rem publicam administrauit; bellum,
pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus uoluit,
iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
1.49.8Latinorum sibi
maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus
tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum primoribus
eorum sed adfinitates quoque iungebat.