Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.48.9 | Liv. 1.49.8 (English) | >>Liv. 1.50.7 |
1.49.5perque eam causam occidere , in exsilium
agere , bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos
sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset .
praecipue
ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere ,
quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se
nihil agi indignarentur .
hic enim regum primus traditum a
prioribus morem de omnibus senatum consulendi soluit ;
domesticis consiliis rem publicam administrauit ; bellum ,
pacem , foedera , societates per se ipse , cum quibus uoluit ,
iniussu populi ac senatus , fecit diremitque .
Latinorum sibi
maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus
tutior inter ciues esset , neque hospitia modo cum primoribus
eorum sed adfinitates quoque iungebat .
Octauio Mamilio
Tusculano —is longe princeps Latini nominis erat , si famae
credimus , ab Ulixe deaque Circa oriundus —, ei Mamilio
filiam nuptum dat , perque eas nuptias multos sibi cognatos
amicosque eius conciliat .
1.49.6
1.49.7
1.49.8
1.49.9
ch. 50
1.50.1
1.50.2
1.50.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.48.9 | Liv. 1.49.8 (English) | >>Liv. 1.50.7 |