ch. 5
1.5.1
iam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum
ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium
montem appellatum;
1.5.2ibi Euandrum, qui ex eo genere
Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne
allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuuenes Lycaeum Pana
uenerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Romani
deinde uocarunt Inuum.
1.5.3huic deditis ludicro cum
sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae
latrones, cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse,
captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes.
1.5.4crimini
maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri;
inde eos collecta iuuenum manu hostilem in modum praedas
agere.
1.5.5sic Numitori ad supplicium Remus deditur. iam
inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se
educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et
tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed
rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem
aperiri noluerat.
1.5.6necessitas prior uenit: ita metu subactus
Romulo rem aperit. forte et Numitori cum in custodia
Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando
et aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem,
tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem
peruenit ut haud procul esset quin Remum agnosceret. ita
undique regi dolus nectitur.
1.5.7Romulus non cum globo
iuuenum—nec enim erat ad uim apertam par—sed aliis alio
itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad
regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata
manu adiuuat Remus. ita regem obtruncat.