ch. 50
1.50.1
iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres
erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conueniant
indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit.
1.50.2conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem
quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit.
multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.
1.50.3Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium
erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum
Romae cognomen.—iam enim ita clam quidem mussitantes,
uolgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius
esse quam ludificari sic omne nomen Latinum?
1.50.4longe ab
domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse.
temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios
premat. cui enim non apparere, adfectare eum
imperium in Latinos?
1.50.5quod si sui bene crediderint ciues,
aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et
Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere:
1.50.6sin
suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis
portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros
neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui
indixerit obseruet.
1.50.7haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi
nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius.
1.50.8is
finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum.
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter
patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum
esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die
acturum quae constituisset.
1.50.9ne id quidem ab Turno tulisse
tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem
quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis
posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.