Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.49.3 Liv. 1.50.3 (English) >>Liv. 1.51.1

1.49.9Octauio Mamilio Tusculanois longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus—, ei Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.

ch. 50 1.50.1 iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conueniant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit.

1.50.2conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit. multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.

1.50.3Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen.—iam enim ita clam quidem mussitantes, uolgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum?

1.50.4longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?

1.50.5quod si sui bene crediderint ciues, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere:

1.50.6sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui indixerit obseruet.

1.50.7haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.49.3 Liv. 1.50.3 (English) >>Liv. 1.51.1

Powered by PhiloLogic