Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.49.5 | Liv. 1.50.4 (English) | >>Liv. 1.51.3 |
1.50.1
iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres
erat , cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conueniant
indicit : esse , quae agere de rebus communibus uelit .
conueniunt frequentes prima luce : ipse Tarquinius diem
quidem seruauit , sed paulo ante quam sol occideret uenit .
multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant .
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium
erat inuectus : haud mirum esse Superbo inditum
Romae cognomen .—iam enim ita clam quidem mussitantes ,
uolgo tamen eum appellabant .—an quicquam superbius
esse quam ludificari sic omne nomen Latinum ?
1.50.4longe ab
domo excitis , ipsum , qui concilium indixerit , non adesse .
temptari profecto patientiam ut , si iugum acceperint , obnoxios
premat . cui enim non apparere , adfectare eum
imperium in Latinos ?
1.50.5quod si sui bene crediderint ciues ,
aut si creditum illud et non raptum parricidio sit , credere et
Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere :
1.50.6sin
suos eius paeniteat , quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant , quid spei melioris Latinis
portendi ? si se audiant , domum suam quemque inde abituros
neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui
indixerit obseruet .
haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi
nactus cum maxime dissereret , interuenit Tarquinius .
is
finis orationi fuit ; auersi omnes ad Tarquinium salutandum .
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
id temporis uenisset , disceptatorem ait se sumptum inter
patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum
esse , et quia ea res exemisset illum diem , postero die
acturum quae constituisset .
1.50.2
1.50.3
1.50.7
1.50.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.49.5 | Liv. 1.50.4 (English) | >>Liv. 1.51.3 |