Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.49.8 Liv. 1.50.7 (English) >>Liv. 1.51.5

1.50.4longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?

1.50.5quod si sui bene crediderint ciues, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere:

1.50.6sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui indixerit obseruet.

1.50.7haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius.

1.50.8is finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum. qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset.

1.50.9ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.

ch. 51 1.51.1 haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.49.8 Liv. 1.50.7 (English) >>Liv. 1.51.5

Powered by PhiloLogic