Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.49.9 | Liv. 1.50.8 (English) | >>Liv. 1.51.6 |
1.50.5quod si sui bene crediderint ciues ,
aut si creditum illud et non raptum parricidio sit , credere et
Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere :
1.50.6sin
suos eius paeniteat , quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant , quid spei melioris Latinis
portendi ? si se audiant , domum suam quemque inde abituros
neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui
indixerit obseruet .
haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi
nactus cum maxime dissereret , interuenit Tarquinius .
is
finis orationi fuit ; auersi omnes ad Tarquinium salutandum .
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
id temporis uenisset , disceptatorem ait se sumptum inter
patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum
esse , et quia ea res exemisset illum diem , postero die
acturum quae constituisset .
ne id quidem ab Turno tulisse
tacitum ferunt ; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem
quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis
posse : ni pareat patri , habiturum infortunium esse .
1.50.7
1.50.8
1.50.9
ch. 51
1.51.1
1.51.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.49.9 | Liv. 1.50.8 (English) | >>Liv. 1.51.6 |