Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.50.7 | Liv. 1.51.4 (English) | >>Liv. 1.52.2 |
1.51.1
haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio
abiit . quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius
ferens confestim Turno necem machinatur , ut eundem terrorem
quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret .
et quia pro imperio palam interfici non poterat , oblato falso
crimine insontem oppressit . per aduersae factionis quosdam
Aricinos seruum Turni auro corrupit , ut in deuersorium eius
uim magnam gladiorum inferri clam sineret .
ea cum una
nocte perfecta essent , Tarquinius paulo ante lucem accitis ad
se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus , moram
suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam
ait saluti sibi atque illis fuisse .
ab Turno dici sibi et primoribus
populorum parari necem ut Latinorum solus imperium
teneat . adgressurum fuisse hesterno die in concilio ;
dilatam rem esse , quod auctor concilii afuerit quem maxime
peteret .
inde illam absentis insectationem esse natam quod
morando spem destituerit . non dubitare , si uera deferantur ,
quin prima luce , ubi uentum in concilium sit , instructus cum
coniuratorum manu armatusque uenturus sit .
dici gladiorum
ingentem esse numerum ad eum conuectum . id uanum necne
sit , extemplo sciri posse . rogare eos ut inde secum ad
Turnum ueniant .
suspectam fecit rem et ingenium Turni
ferox et oratio hesterna et mora Tarquini , quod uidebatur
ob eam differri caedes potuisse . eunt inclinatis quidem ad
credendum animis , tamen , nisi gladiis deprehensis , cetera
uana existimaturi .
1.51.2
1.51.3
1.51.4
1.51.5
1.51.6
1.51.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.50.7 | Liv. 1.51.4 (English) | >>Liv. 1.52.2 |