Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.50.8 | Liv. 1.51.6 (English) | >>Liv. 1.52.3 |
1.51.3ea cum una
nocte perfecta essent , Tarquinius paulo ante lucem accitis ad
se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus , moram
suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam
ait saluti sibi atque illis fuisse .
ab Turno dici sibi et primoribus
populorum parari necem ut Latinorum solus imperium
teneat . adgressurum fuisse hesterno die in concilio ;
dilatam rem esse , quod auctor concilii afuerit quem maxime
peteret .
inde illam absentis insectationem esse natam quod
morando spem destituerit . non dubitare , si uera deferantur ,
quin prima luce , ubi uentum in concilium sit , instructus cum
coniuratorum manu armatusque uenturus sit .
dici gladiorum
ingentem esse numerum ad eum conuectum . id uanum necne
sit , extemplo sciri posse . rogare eos ut inde secum ad
Turnum ueniant .
suspectam fecit rem et ingenium Turni
ferox et oratio hesterna et mora Tarquini , quod uidebatur
ob eam differri caedes potuisse . eunt inclinatis quidem ad
credendum animis , tamen , nisi gladiis deprehensis , cetera
uana existimaturi .
ubi est eo uentum , Turnum ex somno
excitatum circumsistunt custodes ; comprehensisque seruis
qui caritate domini uim parabant , cum gladii abditi ex
omnibus locis deuerticuli protraherentur , enimuero manifesta
res uisa iniectaeque Turno catenae ; et confestim Latinorum
concilium magno cum tumultu aduocatur .
ibi tam atrox
inuidia orta est gladiis in medio positis , ut indicta causa ,
nouo genere leti , deiectus ad caput aquae Ferentinae crate
superne iniecta saxisque congestis mergeretur .
1.51.4
1.51.5
1.51.6
1.51.7
1.51.8
1.51.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.50.8 | Liv. 1.51.6 (English) | >>Liv. 1.52.3 |