ch. 53
1.53.1
nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin
ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis
huic quoque decori offecisset.
1.53.2is primus Uolscis bellum in
ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessamque
Pometiam ex iis ui cepit.
1.53.3ubi cum diuendita praeda quadraginta
talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem
Iouis templi quae digna deum hominumque rege, quae
Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset;
captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
1.53.4excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam
urbem, nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque
urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo
minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
1.53.5nam
cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque
urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius
eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito
Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens:
1.53.6iam
ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque
eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem
fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem
regni relinquat.
1.53.7se quidem inter tela et gladios patris
elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini
credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod
positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasurum.
1.53.8quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum
se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos
et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a
patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos
sciant.
1.53.9forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se
aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum
inuenturum.
1.53.10cum si nihil morarentur infensus ira porro
inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. uetant
mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum
in liberos esset;
1.53.11in se ipsum postremo saeuiturum, si
alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurumque
credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub
Romana moenia bellum transferatur.