Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.52.3 | Liv. 1.53.4 (English) | >>Liv. 1.54.1 |
1.53.1
nec ut iniustus in pace rex , ita dux belli prauus fuit ; quin
ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis
huic quoque decori offecisset .
is primus Uolscis bellum in
ducentos amplius post suam aetatem annos mouit , Suessamque
Pometiam ex iis ui cepit .
ubi cum diuendita praeda quadraginta
talenta argenti refecisset , concepit animo eam amplitudinem
Iouis templi quae digna deum hominumque rege , quae
Romano imperio , quae ipsius etiam loci maiestate esset ;
captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit .
excepit deinde lentius spe bellum , quo Gabios , propinquam
urbem , nequiquam ui adortus , cum obsidendi quoque
urbem spes pulso a moenibus adempta esset , postremo
minime arte Romana , fraude ac dolo , adgressus est .
nam
cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque
urbanis operibus intentum se esse simularet , Sextus filius
eius , qui minimus ex tribus erat , transfugit ex composito
Gabios , patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens :
1.53.6iam
ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque
eum frequentiae taedere , ut quam in curia solitudinem
fecerit domi quoque faciat , ne quam stirpem , ne quem heredem
regni relinquat .
se quidem inter tela et gladios patris
elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L . Tarquini
credidisse . nam ne errarent , manere iis bellum quod
positum simuletur , et per occasionem eum incautos inuasurum .
1.53.8quod si apud eos supplicibus locus non sit , pererraturum
se omne Latium , Uolscosque se inde et Aequos
et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a
patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos
sciant .
1.53.2
1.53.3
1.53.4
1.53.5
1.53.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.52.3 | Liv. 1.53.4 (English) | >>Liv. 1.54.1 |