ch. 54
1.54.1
inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus
adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores
essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam
prudentiam adsumere quod utriusque populi uires
nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam ciuibus
esse quam ferre ne liberi quidem potuissent.
1.54.2ita cum sensim
ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum
promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret
et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis uana
adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
1.54.3ibi cum,
inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam
Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res superior
esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium
dono deum sibi missum ducem credere.
1.54.4apud
milites uero obeundo pericula ac labores pariter, praedam
munifice largiendo tanta caritate esse ut non pater Tarquinius
potentior Romae quam filius Gabiis esset.
1.54.5itaque postquam
satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat, tum ex
suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se
facere uellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis
posset ei di dedissent.
1.54.6huic nuntio, quia, credo, dubiae
fidei uidebatur, nihil uoce responsum est; rex uelut deliberabundus
in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi
inambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo
decussisse.
1.54.7interrogando exspectandoque responsum nuntius
fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse
quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita
ingenio nullam eum uocem emisisse.
1.54.8Sexto ubi quid uellet
parens quidue praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores
ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia
opportunos interemit. multi palam, quidam in quibus minus
speciosa criminatio erat futura clam interfecti.
1.54.9patuit quibusdam
uolentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque
bona iuxta atque interemptorum diuisui fuere.
1.54.10largitiones
inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malorum
publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina
res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.