1.54.7interrogando exspectandoque responsum nuntius
fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse
quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita
ingenio nullam eum uocem emisisse.
1.54.8Sexto ubi quid uellet
parens quidue praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores
ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia
opportunos interemit. multi palam, quidam in quibus minus
speciosa criminatio erat futura clam interfecti.
1.54.9patuit quibusdam
uolentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque
bona iuxta atque interemptorum diuisui fuere.
1.54.10largitiones
inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malorum
publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina
res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
ch. 55
1.55.1
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente
fecit, foedus cum Tuscis renouauit. inde ad negotia urbana
animum conuertit; quorum erat primum ut Iouis templum
in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret:
Tarquinios reges ambos patrem uouisse, filium perfecisse.
1.55.2et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iouis
templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque
statuit quae aliquod ibi, a Tatio rege primum in ipso
discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata inaugurataque
postea fuerant.
1.55.3inter principia condendi huius
operis mouisse numen ad indicandam tanti imperii molem
traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes
admitterent aues, in Termini fano non addixere;
1.55.4idque
omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini
sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi
finibus firma stabiliaque cuncta portendere.