Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.54.7 | Liv. 1.55.3 (English) | >>Liv. 1.56.2 |
1.55.1
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente
fecit , foedus cum Tuscis renouauit . inde ad negotia urbana
animum conuertit ; quorum erat primum ut Iouis templum
in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret :
Tarquinios reges ambos patrem uouisse , filium perfecisse .
1.55.2et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iouis
templique eius quod inaedificaretur , exaugurare fana sacellaque
statuit quae aliquod ibi , a Tatio rege primum in ipso
discrimine aduersus Romulum pugnae uota , consecrata inaugurataque
postea fuerant .
inter principia condendi huius
operis mouisse numen ad indicandam tanti imperii molem
traditur deos ; nam cum omnium sacellorum exaugurationes
admitterent aues , in Termini fano non addixere ;
1.55.4idque
omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini
sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi
finibus firma stabiliaque cuncta portendere .
hoc perpetuitatis
auspicio accepto , secutum aliud magnitudinem imperii
portendens prodigium est : caput humanum integra facie
aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse .
quae uisa
species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum
fore portendebat ; idque ita cecinere uates quique in urbe erant
quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant .
augebatur ad impensas regis animus ; itaque Pometinae
manubiae , quae perducendo ad culmen operi destinatae
erant , uix in fundamenta suppeditauere .
eo magis Fabio ,
praeterquam quod antiquior est , crediderim quadraginta ea
sola talenta fuisse ,
1.55.9quam Pisoni , qui quadraginta milia pondo
argenti seposita in eam rem scribit , summam pecuniae neque
ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum
quidem operum fundamenta non exsuperaturam .
1.55.3
1.55.5
1.55.6
1.55.7
1.55.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.54.7 | Liv. 1.55.3 (English) | >>Liv. 1.56.2 |