1.55.6quae uisa
species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum
fore portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant
quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant.
1.55.7augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae
manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae
erant, uix in fundamenta suppeditauere.
1.55.8eo magis Fabio,
praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea
sola talenta fuisse,
1.55.9quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo
argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque
ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum
quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
ch. 56
1.56.1
intentus
perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non
pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex
plebe. qui cum haud paruus et ipse militiae adderetur
labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum exaedificare
manibus suis quam postquam et ad alia,
1.56.2ut specie
minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera,
foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum
omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quicquam
adaequare potuit.
1.56.3his laboribus exercita plebe, quia
et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse
et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat,
Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura
terra marique.
1.56.4haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna
lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius
regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit
curis.