Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.56.6 Liv. 1.56.13 (English) >>Liv. 1.57.10

1.56.10quo postquam uentum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset uenturum. ex infimo specu uocem redditam ferunt: imperium summum Romae habebit qui uestrum primus, o iuuenes, osculum matri tulerit.

1.56.11Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt.

1.56.12Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.

1.56.13reditum inde Romam, ubi aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur.

ch. 57 1.57.1 Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat,

1.57.2praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.

1.57.3temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.

1.57.4in his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;

1.57.5regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant.

1.57.6forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare miris modis;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.56.6 Liv. 1.56.13 (English) >>Liv. 1.57.10

Powered by PhiloLogic