Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.55.5 Liv. 1.56.4 (English) >>Liv. 1.56.11

1.56.1 intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe. qui cum haud paruus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia,

1.56.2ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quicquam adaequare potuit.

1.56.3his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.

1.56.4haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit curis.

1.56.5itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc uelut domestico exterritus uisu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit.

1.56.6neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit.

1.56.7Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis longe alius ingenii quam cuius simulationem induerat. is cum primores ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure parum praesidii esset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.55.5 Liv. 1.56.4 (English) >>Liv. 1.56.11

Powered by PhiloLogic