Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.55.5 | Liv. 1.56.5 (English) | >>Liv. 1.56.12 |
1.56.2ut specie
minora , sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera ,
foros in circo faciendos cloacamque maximam , receptaculum
omnium purgamentorum urbis , sub terra agendam ;
quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quicquam
adaequare potuit .
his laboribus exercita plebe , quia
et urbi multitudinem , ubi usus non esset , oneri rebatur esse
et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat ,
Signiam Circeiosque colonos misit , praesidia urbi futura
terra marique .
haec agenti portentum terribile uisum : anguis ex columna
lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset , ipsius
regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit
curis .
itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum
uates adhiberentur , hoc uelut domestico exterritus uisu Delphos
ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit .
neque responsa sortium ulli alii committere ausus , duos filios
per ignotas ea tempestate terras , ignotiora maria in Graeciam
misit .
Titus et Arruns profecti ; comes iis additus L . Iunius
Brutus , Tarquinia , sorore regis , natus , iuuenis longe alius ingenii
quam cuius simulationem induerat . is cum primores
ciuitatis , in quibus fratrem suum , ab auunculo interfectum
audisset , neque in animo suo quicquam regi timendum neque
in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque
tutus esse ubi in iure parum praesidii esset .
ergo ex industria
factus ad imitationem stultitiae , cum se suaque praedae esse
regi sineret , Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub eius
obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus
latens opperiretur tempora sua .
1.56.3
1.56.4
1.56.5
1.56.6
1.56.7
1.56.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.55.5 | Liv. 1.56.5 (English) | >>Liv. 1.56.12 |