1.56.10quo postquam
uentum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos
iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset
uenturum. ex infimo specu uocem redditam ferunt: imperium
summum Romae habebit qui uestrum primus, o
iuuenes, osculum matri tulerit.
1.56.11Tarquinii ut Sextus, qui
Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii
esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior,
cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt.
1.56.12Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus
cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis
mater omnium mortalium esset.
1.56.13reditum inde Romam, ubi
aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur.
ch. 57
1.57.1
Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in
ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit,
quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia
publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos
studebat,
1.57.2praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod
se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab
rege indignabantur.
1.57.3temptata res est, si primo impetu capi
Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque
coepti premi hostes.
1.57.4in his statiuis, ut fit longo
magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus
tamen magis quam militibus;
1.57.5regii quidem iuuenes interdum
otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant.
1.57.6forte
potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam
quisque laudare miris modis;