1.56.12Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus
cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis
mater omnium mortalium esset.
1.56.13reditum inde Romam, ubi
aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur.
ch. 57
1.57.1
Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in
ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit,
quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia
publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos
studebat,
1.57.2praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod
se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab
rege indignabantur.
1.57.3temptata res est, si primo impetu capi
Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque
coepti premi hostes.
1.57.4in his statiuis, ut fit longo
magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus
tamen magis quam militibus;
1.57.5regii quidem iuuenes interdum
otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant.
1.57.6forte
potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam
quisque laudare miris modis;
1.57.7inde certamine accenso Collatinus
negat uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse
sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor
iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes
nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.'
1.57.8
incaluerant uino;
'age sane' omnes; citatis equis auolant Romam. quo
cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt
inde Collatiam,