Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.56.13 Liv. 1.57.9 (English) >>Liv. 1.58.5

1.57.6forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare miris modis;

1.57.7inde certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.'

1.57.8 incaluerant uino; 'age sane' omnes; citatis equis auolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam,

1.57.9ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt.

1.57.10muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat.

1.57.11et tum quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.

ch. 58 1.58.1 paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit.

1.58.2ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso 'tace, Lucretia' inquit; 'Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.56.13 Liv. 1.57.9 (English) >>Liv. 1.58.5

Powered by PhiloLogic