Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.58.8 Liv. 1.59.5 (English) >>Liv. 1.59.12

1.59.2alium quemquam regnare Romae passurum.' cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Ualerio, stupentibus miraculo rei, unde nouum in Bruti pectore ingenium. ut praeceptum erat iurant; totique ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum uocantem sequuntur ducem.

1.59.3elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines.

1.59.4pro se quisque scelus regium ac uim queruntur. mouet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod uiros, quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos.

1.59.5ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; sequitur et cetera iuuentus. inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

1.59.6ubi eo uentum est, quacumque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores ciuitatis uident, quidquid sit haud temere esse rentur.

1.59.7nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. quo simul uentum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum aduocauit.

1.59.8ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.58.8 Liv. 1.59.5 (English) >>Liv. 1.59.12

Powered by PhiloLogic