Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.58.12 | Liv. 1.59.8 (English) | >>Liv. 1.60.2 |
1.59.5ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest ;
sequitur et cetera iuuentus . inde patre praeside relicto
Collatiae [ad portas ] custodibusque datis ne quis eum motum
regibus nuntiaret , ceteri armati duce Bruto Romam profecti .
ubi eo uentum est , quacumque incedit armata multitudo ,
pauorem ac tumultum facit ; rursus ubi anteire primores
ciuitatis uident , quidquid sit haud temere esse rentur .
nec
minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam
Collatiae fecerat ; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur .
quo simul uentum est , praeco ad tribunum celerum ,
in quo tum magistratu forte Brutus erat , populum aduocauit .
ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique
quod simulatum ad eam diem fuerat , de ui ac libidine Sex .
Tarquini , de stupro infando Lucretiae et miserabili caede ,
de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior
ac miserabilior esset .
addita superbia ipsius regis miseriaeque
et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas
demersae ; Romanos homines , uictores omnium circa populorum ,
opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos .
indigna
Ser . Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris
nefando uehiculo filia , inuocatique ultores parentum di .
his
atrocioribusque , credo , aliis , quae praesens rerum indignitas
haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit , memoratis
incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret
exsulesque esse iuberet L . Tarquinium cum coniuge ac liberis .
ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque ,
ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in
castra est profectus : imperium in urbe Lucretio , praefecto
urbis iam ante ab rege instituto , relinquit .
1.59.6
1.59.7
1.59.8
1.59.9
1.59.10
1.59.11
1.59.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.58.12 | Liv. 1.59.8 (English) | >>Liv. 1.60.2 |