Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.59.2 Liv. 1.59.9 (English) >>Liv. 1.60.3

1.59.7nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. quo simul uentum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum aduocauit.

1.59.8ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.

1.59.9addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, uictores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.

1.59.10indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando uehiculo filia, inuocatique ultores parentum di.

1.59.11his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.

1.59.12ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit.

1.59.13inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque.

ch. 60 1.60.1 harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re noua trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit uiam Brutussenserat enim aduentumne obuius fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam uenerunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.59.2 Liv. 1.59.9 (English) >>Liv. 1.60.3

Powered by PhiloLogic