Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.5.5 | Liv. 1.6.4 (English) | >>Liv. 1.7.5 |
1.6.1
Numitor inter primum tumultum , hostes inuasisse urbem
atque adortos regiam dictitans , cum pubem Albanam in
arcem praesidio armisque obtinendam auocasset , postquam
iuuenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes uidit ,
extemplo aduocato concilio scelera in se fratris , originem
nepotum , ut geniti , ut educati , ut cogniti essent , caedem deinceps
tyranni seque eius auctorem ostendit .
iuuenes per
mediam contionem agmine ingressi cum auum regem salutassent ,
secuta ex omni multitudine consentiens uox ratum
nomen imperiumque regi efficit .
ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque
cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant
urbis condendae . et supererat multitudo Albanorum Latinorumque ;
ad id pastores quoque accesserant , qui omnes facile
spem facerent paruam Albam , paruum Lauinium prae ea
urbe quae conderetur fore .
interuenit deinde his cogitationibus
auitum malum , regni cupido , atque inde foedum certamen
coortum a satis miti principio . quoniam gemini essent
nec aetatis uerecundia discrimen facere posset , ut di quorum
tutelae ea loca essent auguriis legerent qui nomen nouae
urbi daret , qui conditam imperio regeret , Palatium Romulus ,
Remus Auentinum ad inaugurandum templa capiunt .
1.6.2
1.6.3
1.6.4
ch. 7
1.7.1
1.7.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.5.5 | Liv. 1.6.4 (English) | >>Liv. 1.7.5 |