1.7.12ibi tum primum boue eximia
capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium
dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime
inclitae ea loca incolebant, factum.
1.7.13forte ita euenit ut Potitii
ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii
extis adesis ad ceteram uenirent dapem. inde institutum
mansit donec Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium
uescerentur.
1.7.14Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius
per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis publicis
sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.
1.7.15haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit,
iam tum immortalitatis uirtute partae ad quam eum sua
fata ducebant fautor.
ch. 8
1.8.1
rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium
multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re
praeterquam legibus poterat, iura dedit;
1.8.2quae ita sancta
generi hominum agresti fore ratus, si se ipse uenerabilem
insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem,
tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.
1.8.3alii
ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum
secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sententiae
esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis
finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est,
<et> numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse
Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato rege
singulos singuli populi lictores dederint.
1.8.4crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo
loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad
id quod tum hominum erat munirent.