Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.6.2 | Liv. 1.7.5 (English) | >>Liv. 1.7.11 |
1.7.2inde cum
altercatione congressi certamine irarum ad caedem uertuntur ;
ibi in turba ictus Remus cecidit . uolgatior fama est ludibrio
fratris Remum nouos transiluisse muros ; inde ab irato Romulo ,
cum uerbis quoque increpitans adiecisset , 'sic deinde ,
quicumque alius transiliet moenia mea ,' interfectum .
ita
solus potitus imperio Romulus ; condita urbs conditoris
nomine appellata .
Palatium primum , in quo ipse erat educatus , muniit . sacra
dis aliis Albano ritu , Graeco Herculi , ut ab Euandro instituta
erant , facit .
Herculem in ea loca Geryone interempto
boues mira specie abegisse memorant , ac prope Tiberim
fluuium , qua prae se armentum agens nando traiecerat , loco
herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boues et ipsum
fessum uia procubuisse .
ibi cum eum cibo uinoque grauatum
sopor oppressisset , pastor accola eius loci , nomine Cacus ,
ferox uiribus , captus pulchritudine boum cum auertere eam
praedam uellet , quia si agendo armentum in speluncam compulisset
ipsa uestigia quaerentem dominum eo deductura
erant , auersos boues eximium quemque pulchritudine caudis
in speluncam traxit .
Hercules ad primam auroram somno
excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse
numero sensisset , pergit ad proximam speluncam , si forte eo
uestigia ferrent . quae ubi omnia foras uersa uidit nec in
partem aliam ferre , confusus atque incertus animi ex loco
infesto agere porro armentum occepit .
inde cum actae
boues quaedam ad desiderium , ut fit , relictarum mugissent ,
reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem conuertit .
quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui prohibere
conatus esset , ictus claua fidem pastorum nequiquam
inuocans [morte ] occubuit .
1.7.3
1.7.4
1.7.5
1.7.6
1.7.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.6.2 | Liv. 1.7.5 (English) | >>Liv. 1.7.11 |