Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.7.2 Liv. 1.7.8 (English) >>Liv. 1.8.1

1.7.6Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent. quae ubi omnia foras uersa uidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.

1.7.7inde cum actae boues quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem conuertit. quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui prohibere conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam inuocans [morte] occubuit.

1.7.8Euander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca, uenerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes artium homines, uenerabilior diuinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante sibyllae in Italiam aduentum miratae eae gentes fuerant.

1.7.9is tum Euander concursu pastorum trepidantium circa aduenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audiuit, habitum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui uir esset.

1.7.10ubi nomen patremque ac patriam accepit, 'Ioue nate, Hercules, salue,' inquit; 'te mihi mater, ueridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam uocet tuoque ritu colat.'

1.7.11dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata ara condita ac dicata ait.

1.7.12ibi tum primum boue eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.7.2 Liv. 1.7.8 (English) >>Liv. 1.8.1

Powered by PhiloLogic