Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.7.12 | Liv. 1.8.6 (English) | >>Liv. 1.9.6 |
1.8.3alii
ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum
secutum numerum putant : me haud paenitet eorum sententiae
esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis
finitimis , unde sella curulis , unde toga praetexta sumpta est ,
<et > numerum quoque ipsum ductum placet , et ita habuisse
Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato rege
singulos singuli populi lictores dederint .
crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo
loca , cum in spem magis futurae multitudinis quam ad
id quod tum hominum erat munirent .
deinde ne uana urbis
magnitudo esset , adiciendae multitudinis causa uetere consilio
condentium urbes , qui obscuram atque humilem conciendo
ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur ,
locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos
lucos est asylum aperit .
eo ex finitimis populis turba omnis
sine discrimine , liber an seruus esset , auida nouarum rerum
perfugit , idque primum ad coeptam magnitudinem roboris
fuit .
cum iam uirium haud paeniteret consilium deinde
uiribus parat . centum creat senatores , siue quia is numerus
satis erat , siue quia soli centum erant qui creari patres possent .
patres certe ab honore patriciique progenies eorum
appellati .
1.8.4
1.8.5
1.8.6
1.8.7
ch. 9
1.9.1
1.9.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.7.12 | Liv. 1.8.6 (English) | >>Liv. 1.9.6 |